라틴어 문장 검색

Pretiosissimis et variis erat vestibus et deauratis amicta chlamydibus, et uno a dextris et altero a sinistris decorata militibus, et tertium habebat militem in obsequio qui pedes incedebat coram ipsius aspectu eiusque semper frenum tenebat in manu, ut sine laesionis offendiculo suavius equitaret in equo.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 19:9)
Ad quam quum venissem et eius venustam cernerem faciem atque decoram et eam in tam turpi equo sedere, meum sibi statim obtuli equum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 20:2)
Erat enim undique locus omnium generum pomiferis et odoriferis circumclusus arboribus, quarum quaelibet iuxta sui generis qualitatem fructibus decorabatur egregiis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 29:2)
Ex praedicto autem fonte undique quam plurimi derivabantur rivuli atque ramusculi, qui ex omni parte rigabant amoenitatem, et singuli tori singulis decorabantur rivulis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 29:14)
Indecens enim esset et desperabile malum induceret, si mulier tam sapiens tamque venusta specie decorata inveniatur poenis subiacere tam gravibus totve pericula sustinere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 38:2)
Si autem amare tenemini, ergo aut malos aut probitate decoros.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 12:8)
Quare, si me moribus noveritis decoratum, improbe mihi vestrum denegatis amorem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 12:11)
Nam vestra liquide responsione docetur quantus in vobis sapientiae viget effectus, quantaque probitatis vos doctrina decoret.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 3:3)
Tanti ergo amoris praemio decoratam ab alterius amore ipsa iura praecipiunt abstinere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 10:9)
Immo laudum decoratae virtute cuncta quae in mundo bona fiunt occasionem praestant agendi.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 4:14)
Omnis namque probitas ex avaritiae admixtione supprimitur, et multa inter homines toleratur improbitas, si largitatis inveniatur pulchritudine decorari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 1장: 얻어진 사랑은 어떻게 관리되나 1:15)
Amator namque dolosus ab omni meretur femina recusari et nullis ad hoc debet meritis adiuvari, quia, quantalibet sit aliquis probitate praeclarus et quantalibet sapientia decoretur, si fraudulento in amore versetur ingenio, ab ipsius amoris meretur curia propulsari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 4장: 사랑은 어떻게 끝나는가 1:7)
"Non esset asseveratio iusta, si nobilis et decora paupertas opulentiae postponatur incultae.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 5:3)
Immo nobilis etiam opulentia rerum non inepte egestati decorae postponitur, si mulieris amor opulentae petatur;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 5:4)
Iuvenis quidam nulla probitate decorus et miles adultus omni probitate iucundus amorem ab eadem muliere deposcunt.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION